- MEDICI
- MEDICIapud Romanos, olim servi tantum erant, ut testantur Sueton. Neron. c. 4. et Seneca de Benes. l. 3. c. 24. qui Domitium Corfinio inclusum, a servo prius, quam a Caesare servatum seribunt. Clarifsime P. Orosius l. 7. c. 3. Adeo dira Romanos fames consequuta est, ut Caesar Lanistarum familias, omnesque peregrinos, servorum quoque maximas copias, exceptis Medicis, et Praeceptoribus trudi Urbe praeceperit: blando nimirum ministerio, cui tunc id Augustus indulsit et longe post Iustinianus l. 3. C. com. de Legat. et Leg. 1. c. de comm. serv. manum: ut supra omnia servorum artificia aestimaret. Claudian. idem docet lib. de bello Gildon,Noxia pollicitum domino miscere venenaFabricius Regi, nudatâ fraude, remisit,Iniusto quem Marte petit, bellumque negavitPer famuli patrare nefas.Medici nempe, ut Liv. ostendit l. 42. c. 47. Augusti tamen aevô, etiam in interiori Principum cultu fuêre. Tacit. Annal l. 4. c. 3. Sumitur in conscientiam Eudemus amicus ac Medicus Liviae. vide quoque Senec. de Benef. l. 6. c. 16. Medicis certe aurei annuli usum primus concessit Augustus Imperator, cum antea is solis ingenuis, ac Magistratibus, concederetur. Insignivit autem hôc honore Augustus Antonium Musam libertum, quod eius operâ ex ancipiti morbo convaluisset. Dio l. 53. Καὶ ἀυτόν μηδὲν ὅ, τι μηδὲ τῶ πάνυ ἀναγκαίων ποιεῖν δυνάμενον, Α᾿ντάνιος (Voss. legit Α᾿ρτώριος᾿ Μούσας καὶ ψυχρολουσίκις καὶ ψυχροποσίαις ἀνέσωσε. Καὶ διὰ τοῦτο καὶ χρήματα παρά τε το Α᾿υγούςτου καὶ πάρὰ τῆς βουλῆςπολλὰ, καὶ τὸ χρυσοῖς δακτύλοις ῾ἀνελεύθερος γὰρ ἦν᾿ χρῇςθαι τήν τε ἀτέλειαν καὶ ἑαυτῷ καὶ τοῖς ὁμοτέχνοις οὐχ᾿ ὄτι τοῖς τότε ουσιν, ἀλλὰ καὶ τοῖς ἔπειτα ἐσομένοις, ἔλαβεν. Antonius vero Musa, cum nihil Augustus eorum, quae maxime ad sanationem opus erat, posset facere, lavacris frigidis frigidisque potionibus, sanitati restituit: quam ob rem pecunia ei ab Augusto et Senatu multa, ususque annuli aurei, (libertus enim erat) datus est, immunitasque non ipsi modo, sed omnibus eandem artem exercentibus, in posterum quoque tempus concessa. Eadem habet Zonaras l. 2. Vide Ioh. Kirchmannum de Annalis c. 16. etc. Principem Medicorum seu Archiatrum Augustorum familia etiam agnovit, quem, ut in antiquo titulo est, ipsi vocabant Superpositum Medicorum. Horum autem alii Chirurgi fuerunt, seu Medici vulnerum, ut appellat Plinius l. 26. c. 2. et Inscr. romae: Chrestae. Conservae. et Coniugi. Celadus. Antinous. Drusi. Medicus. Chirurg. Alii Ocularii seu ab Oulis, qualis P, Attius. Atimetus. Aug. Medicus. ab. Ocul. Clinici aliqui, Chirurgi et Ocularii simul, ut Eros ille, qui manumissus P. Decimius. P. L. Eros. Merula. Scribitur Assisii in Antiquo titulo, ubi notatur pro libertate dedisse HS. 100. Nonnulli defunctorum gessêre curam, unde Iosephum servis suis Medicis, ut Patris defuncti cadaver aromatibus condirent, praecepisse legimus Gen. c. 50. v. 2. 3. etc. Istiusmodi familiares sanitatis causâ ditiores Romani quique habuêre, Scaevola l. 41. §. 6. ff. de fideicom. libert. Imo et singulis ludis sui erant Medici, partim ut valetudinem curarent, partim ut vulnera sanarent; Unde ferum quendam in ludo Caesaris gladiatorem, quum vulnera eius a Medicis exsiccabantur, ridere solitum fuisse, scribit A. Gell. l. 12. c. 5. et Medici factionis Venetae in ludis Circensibus, memptio conservatur in hoc marmore: M. Vipsanio. Fulloni. Tentori. Aurigator M. Vipsanio. Mignioni. Viatori. M. Vipsanio. Zuartin. Succondatori. M. Vipsanius. Medicus. factionis. Venetae. Oll. IIII. d. d. etc. Neque vero Medicos tantum, sed et Medicas fuisse in usu, docet Inscr. Secunda. Livillae. S. Medica. Et hae videntur Gynaecia curâsse et curam adhibuisse mulierum passionibus, habueruntque ministrarum locô Tractatrices, ut Tracatores Medici: quo respexit Seneca Ep. 66. An potius optem, inquiens, ut malacissandos articulos exoletis meis porrigam? ut muliercula, aut aliquis in mulierculam ex viro versus digitulos meos ducat? Zuidni ego feliciorem putem Mucium, qui sic tractavit ignem, quasi illam manum Tractatori praesitisset. Vide Laur. Pignorium Comm: de Servis et Thom. Dempsterum Paeralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. l. 2. c. 17. Postea nobilis Ars ab ingenuis excolis, et eius periti summo in pretio haberi coeperunt: etiam Iureconsultis in Academia Oxoniensi praelati, vi Statuti A. C. 1384. promulgati, quô Doctores Medicinalis sententiae Iuris Civilis Doctoribu Praeferuntur, regnante Richardô II. Spelmannus Gloss. Archaeo! Postquam ab Augusto iam iure annuli, et a Valentiniano I. immunitate donati, atque sa laria iis ex fisco constituta essent. Caruit autem Medicis Roma sexcentis annis. quô tempore, sicut et alibi ante Medicinam constitutam factum est, aegrotos in forum deportari et praetereuntium de iis sententiam rogari, moris erat. Apud Athenienses vero veteri olim Lege cautum fuit. Ne quis serviss, neve qua femina artem Medicam discito: Sed cum Mulieres, quod obstetrices non haberent, verecundiâ ductae certatim interirent, Agnodiceque virgo, quae assumptô virili habitu artem didicerat, illis subvenisset, priori Legi hanc alteram suffecêre Areopagitae: INgenuae feminae artem Medicam discunto; secundum quam apud Terentium in palliata e Menandro Andria, Lesbia obstetrix quid factô opus sit, imperat: Namque et apud romanos id feminarum genus Medicis accensitum, docet Ulpianus l. 8. de omnibus Tribunal. Qui autem Athenis Medicinam facere publice vellent Medici, a populo, quieos eligebat, id consequebantur: Xenoph. Α᾿πομνημ. l. 4. sed gratis tales illam facere tenebantur, ut patet ex Aristophane Acharnensibus. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Att. l. 3. tit. 8. Nec omittendum, Medicorum non alios magis Romae olim, quam qui e Graecia erant, aestimatos fuisse; quae causa, quod tum Imperatores ipsi, tum Magnates Romani, non aliis usi legantur. Vide Iac. Sponium Itinerar. Graeciae Part. 3. p. 92. ubi Lampsaci repertam Inscriptionem. Cyri Liviae Drusi Caesaris Medici memoriam servantem, exponit. Vide quoque infra voce Vulnas, ubi de Archagatho, primo Romae Midico, Peloponnensi, Romam accito an. Urb. Cond. 335. qui primum quidem Vulnerarii elogium meruit, mox ob secandi urendique saevitiam Carnificis convitiô est affectus. Apud Israelitas, inter Praefecturas viginti quinque Templi, quoque Praefectus aegrotorum, seu Medicus erat: Sacerdotes enim, quoniam in pavimento iugiter stabant et carnibus pluribus vescebantur, nec in hora Ministerii vestem, quae corpus scilicet, ut tunica, tegeret, aliam praeter unicam, eamque simpliciorem, habebant, affligi solebant dolore colicô; unde constituebatur Praefectus unicus, cuius officium erat eos scrutari mederique eorum morbis quibuscumque. Atque hanc in rem assiduus erat ipse cum aliis, qui ei suberant, Maimonides hal. Caeli hammikdash c. 7. §. 14. et ad Misn. tit. Siklim c. 5. §. 1. apud Ioann. Seldenum Synedriis veter. Ebraeorum l. 3. c. 11. etc. Vide quoque supra, Archiater, et infra Periodeuta, it. Physica.MEDICORUM VARIAE SPECIES.Astrologici dicuntur, qui non solum universalia in astris attendunt, sed etiam penetralia artis ingressi, particularia exquisite considerant: distribuentes XII. Zodiaci signa in singula hominis membra, et trigonum, tetragonumque aspectum, similiaquesollicite observantes. Botanici, qui virtutis quae in herbis est periti, harum inprimis ope morbos depellunt. Hanc Medicinam a Chirone, cum in manu vulneratus esset, excogitatem, referr Plin. l. 7. c. 56. et l. 25. c. 6. Chirurgi, qui manu operantur, quales iam Homeri aevô Machaon et Podalirius fuêre. Et certe Troiani belli temporib. Chirurgice sola Medicinae nomine veniebat: cuius Auctor Chiron Thessalusfertur, Achillis et Aesculapii praeceptor. Chymici seu Medici πυρότεχνοι, ex Chymiae documentis principia suae Artis depromentes, materiem novâ ratione praeparant ac administrant. Quam Artem ab Aegyptiis Arabes seu Mauri, qui Hispaniam occupârunt, accepêre, a quibus ad Europaeos pervenit: eam dein diu sepultam, quasi ab Orco revocavit Theophrastus Paracelsus. Clinici, qui aegros cubantes εν κλίνῃ i. e. in lectulo invisunt ac curant: unde Clinices nomen de tota Medicina dici patet. Huius Auctorem Asclepium Plut. l. 8. Symposiac. c. 24. Hippocratem Plin. facit. l. 29. c. 1. Aliqui tamen Climicen vocant, illam Medicinae famulam Artem, quam alias Μαγειρικὴν seu Coquinariam appellant. Cosmetae, qui pulchrum exempli gratia vultui colorem conciliant, maculas, scabritiem et rugas tollunt, capillis colorem mutant, dentes albos reddunt etc. Quam Artem primumdocuisseaiunt Critonem, discipulam Acronis Agrigentini, qui apud Reges Reginasque Medici munus obibat. Dissectores seu Anatomici, qui corpus humanum dissecando, in membrorum omnium situm naturamque exacte in quirunt: Qualis Hierophilus inprimis fuit, Phalaridis aequalis, qui missis sibi e Carcere facinorosis, septingentos vivos exsecuit, ut naturam scrutaretur, Tertullian. de Anima c. 10. Dogmatici, qui ratione et experientiâ subnixi, tum evidentes, tum abditas causas considerant, ac praeterea partes affectas et earum explorant signa, Quae secta maxime in Scholis regnat, Galenô Auctore. Empirici, solum nituntur experientia et analogiâ ad salubria eligenda, insalubria fugienda: adeoque observationibus particularibus, et praeceptis inde exstructis utuntur. Qualis Sextus fuit sub Antonino Pio. Iatraliptae vocantur, qui unguentis ao perfrictionibus morbis medentur. Verum haec Ars, quam Prodicus, discipulus Aesculapii, instituisse legitur, apud Plin. l. 29. c. 1. non tam Mecicinae speciae, quam famula est. Magici triplices sunt: Quidam enim in occultis naturae indagandis earumque operatiobus promovendis sunt toti: Alii verbis, characteribus et ceremoniis medenditribuunt efficaciam, quod iam Troianis temporibus obtinuisse, ex Homero discimus: Nonnulli commerciô cum Spiritibus utuntur, ad exemplum Flotini, Iamblichi et aliorum Platonicorum. Vide supra in voce Magia. Methodici, qui rationi sic insistunt, ut contenti sint theorematis paucis, iisque methodô imperfectâ tractatis. Musici. Ocularii seu ab Oculis, qui huius inprimis membri curam gerunt: Cuius artis inventorem Apollinem facit Plut. Sympos. l. 8. c. 2. Practici, qui in opere versantes sanitatem vel secundam conservant, vel amissam restituunt. Quae ars partim Προφυλακτικὴ, partim Θεραπευτικὴ proin dicitur: et haec rursus in Diaeteticam, cuius Auctor Herodicus sub Artaxerxe Longimano floruit, Pharmaceuticam ac Chirurgicem subdividitur. Rationales seu Logici, qui in morbornm causas et rationes inquirunt: Cuius Artis principia condidit Podalirius, de quo vide Eustathium Iliad. a. IN illa inprimis claruit Menecrates Tiberii et Claudii Caesarum Medicus. theoretici, quid secundam, quid adversam valetudinem faciat, indagant: Principia corporis humani et partium structuram, actiones et usum: res naturales et praeternaturales etc. accurate considerant: morborum differentia, causas et signa tradunt etc. Vide quoque infra. Vulnerarii, de quibus vide infra, voce Vulnus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.